PATROLOGIAE
CURSUS COMPLETUS

sive
bibliotheca universalis, integra, uniformis, commoda, oeconomica,
OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

qui
AB AEVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA
floruerunt;
recusio chronologica
omnium quae existitere monumentorum catholicae traditionis per duodecim priora
ecclesiae saecula,

juxta editiones accuratissimas, inter se cumque nonnullus codicibus manuscriptis collatas,
perquam diligenter castigata;
dissertationibus, commentariis lectionibusque variantibus continenter illustrata;
omnibus operibus post amplissimas editiones quae tribus novissimis saeculis debentur absolutas
delegtis, aucta;
indicibus particularibus analyticis, singulos sive tomos, sive auctores alicujus momenti
subsequentibus, donata;
capitulis intra ipsum textum rite dispositis, necnon et titulis singularum paginarum marginem
superiorem distinguentibus subjectamque materiam significantibus, adornata;
operibus cum dubiis tum apocryphis, aliqua vero auctoritate in ordine ad traditionem
ecclesiasticam pollentibus, amplificata;
duobus indicibus generalibus locupletata: altero scilicet RERUM, quo consulto, quidquid
unusquisque patrum in quodlibet thema scripserit uno intuitu conspiciatur; altero
SCRIPTURAE SACRAE, ex quo lectori comperire sit obvium quinam patres
et in quibus operum suorum locis singulos singulorum librorum
scripturae textus commentati sint.
editio accuratissima, caeterisque omnibus facile anteponenda, si perpendantur: characterum nitiditas
chartae qualitas, integritas textus, perfectio correctionis, operum recusorum tum varietas
tum numerus, forma voluminum perquam commoda sibique in toto operis decursu constantur
similis, pretii exiguitas, praesertimque ista collectio, una, methodica et chronologica,
sexcentorum fragmentorum opusculorumque hactenus hic illic sparsorum,
primum autem in nostra bibliotheca, ex operibus ad omnes aetates,
locos, linguas formasque pertinentibus, coadunatorum.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,
IN VIA DICTA D'AMBROSE, PROPE PORTAM LUTETIAE PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,
seu petit-montrouge.

18441855

SERIES PRIMA

SERIES PRIMA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIAE LATINAE
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.
ACCURANTE J.-P. MIGNE, CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIAE ECCLESIASTICAE RAMOS EDITORE.

SERIES SECUNDA

SERIES SECUNDA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIAE LATINAE
A GREGORIO MAGNO AD INNOCENTIUM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE,
bibliothecae cleri universae,
sive
CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIAE ECCLESIASTICAE RAMOS EDITORE.
  • Tomus 74
  • ...
  • Tomus 88
  • ...
  • Tomus 139: SILVESTER II / JOANNES XVIII / SERGIUS IV / BENEDICTUS VIII / ARNULFUS REM. / AELFRICUS CANTUAR. / THIETMARUS MERSEBURG. / NOTGERUS LEOD. / HENRICUS PARM. / BRUNO LINGON. / ARNOLDUS HALBERST. / S. ABBO FLORIAC. / ALBERTUS MICIAC. / HERIGERUS LOB. / CONSTANTINUS S. SYMPHOR. / GOSPERTUS / TEGERN. / ABBATES / AIMOINUS FLORIAC. / TIETPALDUS TEGERN. / BENEDICTUS S. ANDR. / PURCHARDUS AUG. DIV. / RORICO MOISSIAC. / JOANNES DIAC. VENET. / BRIDFERTUS RAMES.
  • ...
  • Tomus 158: S. Anselmus ex Beccensi abbate Cantuariensis archiepiscopus.
  • Tomus 159: S. Anselmus ex Beccensi abbate Cantuariensis archiepiscopus. Eadmerus monachus Cantuariensis. Gundulfus Roffensis episcopus Philippus Francorum rex. S. Hugo Cluniacensis. Walramus episcopus Numbergensis. Gilbertus episcopus Lunigensis. Gislebertus abbas Westmonasteriensis.
  • ...
This article is issued from Wikisource. The text is licensed under Creative Commons - Attribution - Sharealike. Additional terms may apply for the media files.